Text from romanliturgy.org
E-book created by A.S.Drury
$Id: 48_mc.html,v 1.3 2013/02/10 22:39:41 asdrury Exp $
This edition combines the text of the Nova Vulgata from RomanLiturgy.org with information from the Missale Romanum, 1962. A future edition will provide a similar treatment using information from Ordo lectionum missae.
This work is based on the following principles:
Other info:
1.1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. nota
1.2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam; nota
1.3 vox clamantis in deserto: «Parate viam Domini, rectas facite semitas eius» », nota
1.4 fuit Ioannes Baptista in deserto prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum.
1.5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
1.6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. nota
1.7 Et prædicabat dicens: « Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
1.8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ». nota
1.9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
1.10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; nota
1.11 et vox facta est de cælis: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ». nota
1.12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. nota
1.13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. nota
1.14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans evangelium Dei
1.15 et dicens: « Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite evangelio ». nota
1.16 Et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. nota
1.17 Et dixit eis Iesus: « Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ».
1.18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
1.19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
1.20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
1.21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
1.22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ. nota
1.23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit nota
1.24 dicens: « Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ». nota
1.25 Et comminatus est ei Iesus dicens: « Obmutesce et exi de homine! ». nota
1.26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
1.27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et obœdiunt ei ». nota
1.28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilææ.
1.29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne.
1.30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
1.31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
1.32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes; nota
1.33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
1.34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui dæmonia, quoniam sciebant eum.
1.35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. nota
1.36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
1.37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: « Omnes quærunt te! ».
1.38 Et ait illis: « Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni ». nota
1.39 Et venit prædicans in synagogis eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.
1.40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: « Si vis, potes me mundare ». nota
1.41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: « Volo, mundare! »; nota
1.42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
1.43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum nota
1.44 et dicit ei: «Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses, in testimonium illis ».
1.45 At ille egressus cœpit prædicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
2.1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
2.2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
2.3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
2.4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
2.5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata tua ».
2.6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
2.7 « Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ».
2.8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
2.9 Quid est facilius, dicere paralytico: «Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et tolle grabatum tuum et ambula»? nota
2.10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico — : nota
2.11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ».
2.12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic vidimus! ».
2.13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
2.14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad teloneum et ait illi: « Sequere me ». Et surgens secutus est eum. nota
2.15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. nota
2.16 Et scribæ pharisæorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ».
2.17 Et Iesus hoc audito ait illis: « Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ».
2.18 Et erant discipuli Ioannis et pharisæi ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: « Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ».
2.19 Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
2.20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
2.21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
2.22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ».
2.23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes spicas.
2.24 Pharisæi autem dicebant ei: « Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ».
2.25 Et ait illis: « Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
2.26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ».
2.27 Et dicebat eis: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; nota
2.28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ». nota
3.1 Et introivit iterum in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
3.2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
3.3 Et ait homini habenti manum aridam: « Surge in medium ».
3.4 Et dicit eis: « Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ». At illi tacebant.
3.5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: « Extende manum ». Et extendit, et restituta est manus eius.
3.6 Et exeuntes pharisæi statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. nota
3.7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilæa secuta est et a Iudæa
3.8 et ab Hierosolymis et ab Idumæa; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.
3.9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi præsto esset propter turbam, ne comprimerent eum.
3.10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
3.11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: « Tu es Filius Dei! ».
3.12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. nota
3.13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
3.14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos prædicare
3.15 habentes potestatem eiciendi dæmonia:
3.16 et imposuit Simoni nomen Petrum;
3.17 et Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;
3.18 et Andream et Philippum et Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et Thaddæum et Simonem Chananæum
3.19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
3.20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
3.21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus est ». nota
3.22 Et scribæ, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: « Beelzebul habet » et: « In principe dæmonum eicit dæmonia ». nota
3.23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam eicere?
3.24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
3.25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
3.26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.
3.27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. nota
3.28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint;
3.29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni delicti ».
3.30 Quoniam dicebant: « Spiritum immundum habet ».
3.31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
3.32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: « Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuæ foris quærunt te ».
3.33 Et respondens eis ait: « Quæ est mater mea et fratres mei? ».
3.34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: « Ecce mater mea et fratres mei.
3.35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ». nota
4.1 Et iterum cœpit docere ad mare. Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.
4.2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
4.3 « Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4.4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.
4.5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ;
4.6 et quando exortus est sol, exæstuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.
4.7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinæ et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
4.8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ». nota
4.9 Et dicebat: « Qui habet aures audiendi, audiat ».
4.10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.
4.11 Et dicebat eis: « Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, nota
4.12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ». nota
4.13 Et ait illis: « Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? nota
4.14 Qui seminat, verbum seminat.
4.15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.
4.16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud
4.17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
4.18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,
4.19 et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
4.20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ».
4.21 Et dicebat illis: « Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? nota
4.22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. nota
4.23 Si quis habet aures audiendi, audiat ».
4.24 Et dicebat illis: « Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. nota
4.25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ».
4.26 Et dicebat: « Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
4.27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille.
4.28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
4.29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ».
4.30 Et dicebat: « Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?
4.31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra;
4.32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare ».
4.33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
4.34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
4.35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: « Transeamus contra ». nota
4.36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.
4.37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.
4.38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non ad te pertinet quia perimus? ». nota
4.39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. nota
4.40 Et ait illis: « Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ». nota
4.41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et ventus et mare obœdiunt ei? ».
5.1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
5.2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
5.3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, nota
5.4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5.5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
5.6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5.7 et clamans voce magna dicit: « Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ». nota
5.8 Dicebat enim illi: « Exi, spiritus immunde, ab homine ».
5.9 Et interrogabat eum: « Quod tibi nomen est? ». Et dicit ei: « Legio nomen mihi est, quia multi sumus ». nota
5.10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
5.11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
5.12 et deprecati sunt eum dicentes: « Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ».
5.13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per præcipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
5.14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
5.15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanæ mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. nota
5.16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis.
5.17 Et rogare eum cœperunt, ut discederet a finibus eorum.
5.18 Cumque ascenderet navem, qui dæmonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
5.19 Et non admisit eum, sed ait illi: « Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ». nota
5.20 Et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
5.21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
5.22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
5.23 et deprecatur eum multum dicens: « Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ».
5.24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
5.25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim
5.26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
5.27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
5.28 dicebat enim: « Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ».
5.29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
5.30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quæ exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: « Quis tetigit vestimenta mea? ».
5.31 Et dicebant ei discipuli sui: « Vides turbam comprimentem te et dicis: «Quis me tetigit?» ».
5.32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
5.33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. nota
5.34 Ille autem dixit ei: « Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ».
5.35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ».
5.36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo crede! ».
5.37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. nota
5.38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
5.39 et ingressus ait eis: « Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ».
5.40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
5.41 et tenens manum puellæ ait illi: « Talitha, qum! » — quod est interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! » — . nota
5.42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
5.43 Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
6.1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.
6.2 Et facto sabbato, cœpit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur?
6.3 Nonne iste est faber, filius Mariæ et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in illo. nota
6.4 Et dicebat eis Iesus: « Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ».
6.5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
6.6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
6.7 Et convocat Duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
6.8 et præcepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona æs,
6.9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
6.10 Et dicebat eis: « Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
6.11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ».
6.12 Et exeuntes prædicaverunt, ut pænitentiam agerent;
6.13 et dæmonia multa eiciebant et ungebant oleo multos ægrotos et sanabant. nota
6.14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: « Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ».
6.15 Alii autem dicebant: « Elias est ». Alii vero dicebant: « Propheta est, quasi unus ex prophetis ». nota
6.16 Quo audito, Herodes aiebat: « Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ».
6.17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. nota
6.18 Dicebat enim Ioannes Herodi: « Non licet tibi habere uxorem fratris tui ». nota
6.19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
6.20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum hæsitabat et libenter eum audiebat.
6.21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilææ,
6.22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellæ: « Pete a me, quod vis, et dabo tibi ».
6.23 Et iuravit illi multum: « Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ».
6.24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: « Quid petam? ». At illa dixit: « Caput Ioannis Baptistæ ».
6.25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: « Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ ».
6.26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
6.27 et statim misso spiculatore rex præcepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
6.28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellæ, et puella dedit illud matri suæ.
6.29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
6.30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quæ egerant et docuerant.
6.31 Et ait illis: « Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ». Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
6.32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
6.33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos.
6.34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere illos multa. nota
6.35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: « Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
6.36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ».
6.37 Respondens autem ait illis: « Date illis vos manducare ». Et dicunt ei: « Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ».
6.38 Et dicit eis: « Quot panes habetis? Ite, videte ». Et cum cognovissent, dicunt: « Quinque et duos pisces ».
6.39 Et præcepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. nota
6.40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. nota
6.41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
6.42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; nota
6.43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
6.44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
6.45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut præcederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
6.46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
6.47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
6.48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos. nota
6.49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
6.50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: « Confidite, ego sum; nolite timere! ». nota
6.51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
6.52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcæcatum.
6.53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
6.54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
6.55 et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
6.56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
7.1 Et conveniunt ad eum pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; nota
7.2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes
7.3 — pharisæi enim et omnes Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
7.4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum —
7.5 et interrogant eum pharisæi et scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ».
7.6 At ille dixit eis: « Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; nota
7.7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum».
7.8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ».
7.9 Et dicebat illis: « Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
7.10 Moyses enim dixit: «Honora patrem tuum et matrem tuam» et: «Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur»;
7.11 vos autem dicitis: «Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit»,
7.12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
7.13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ».
7.14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: « Audite me, omnes, et intellegite:
7.15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ coinquinant hominem! ».
7.18 Et ait illis: « Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
7.19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? », purgans omnes escas.
7.20 Dicebat autem: « Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
7.21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
7.22 adulteria, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
7.23 omnia hæc mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ».
7.24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
7.25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
7.26 Erat autem mulier Græca, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium eiceret de filia eius.
7.27 Et dicebat illi: « Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ».
7.28 At illa respondit et dicit ei: « Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ».
7.29 Et ait illi: « Propter hunc sermonem vade; exiit dæmonium de filia tua ».
7.30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et dæmonium exisse.
7.31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
7.32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
7.33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
7.34 et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi: « Effetha », quod est: « Adaperire ».
7.35 Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
7.36 Et præcepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant. nota
7.37 Et eo amplius admirabantur dicentes: « Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ». nota
7.(16) 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
8.1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: nota
8.2 « Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
8.3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ».
8.4 Et responderunt ei discipuli sui: « Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ».
8.5 Et interrogabat eos: « Quot panes habetis? ». Qui dixerunt: « Septem ».
8.6 Et præcipit turbæ discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbæ.
8.7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8.8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
8.9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
8.10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
8.11 Et exierunt pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. nota
8.12 Et ingemiscens spiritu suo ait: « Quid generatio ista quærit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ». nota
8.13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
8.14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
8.15 Et præcipiebat eis dicens: « Videte, cavete a fermento pharisæorum et fermento Herodis! ». nota
8.16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
8.17 Quo cognito, ait illis: « Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Cæcatum habetis cor vestrum?
8.18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, nota
8.19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ». Dicunt ei: « Duodecim ». nota
8.20 « Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ». Et dicunt ei: « Septem ».
8.21 Et dicebat eis: « Nondum intellegitis? ».
8.22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei cæcum et rogant eum, ut illum tangat. nota
8.23 Et apprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: « Vides aliquid? ».
8.24 Et aspiciens dicebat: « Video homines, quia velut arbores video ambulantes ».
8.25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et cœpit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
8.26 Et misit illum in domum suam dicens: « Nec in vicum introieris ».
8.27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: « Quem me dicunt esse homines? ».
8.28 Qui responderunt illi dicentes: « Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ».
8.29 Et ipse interrogabat eos: « Vos vero quem me dicitis esse? ». Respondens Petrus ait ei: « Tu es Christus ».
8.30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. nota
8.31 Et cœpit docere illos: « Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere »; nota
8.32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus cœpit increpare eum. nota
8.33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: « Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum ». nota
8.34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: « Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. nota
8.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
8.36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ?
8.37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
8.38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ». nota
9.1 Et dicebat illis: « Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ». nota
9.2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; nota
9.3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. nota
9.4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. nota
9.5 Et respondens Petrus ait Iesu: « Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ».
9.6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. nota
9.7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: « Hic est Filius meus dilectus; audite illum ».
9.8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9.9 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis, ne cui, quæ vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9.10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: « a mortuis resurgere ». nota
9.11 Et interrogabant eum dicentes: « Quid ergo dicunt scribæ quia Eliam oporteat venire primum? ». nota
9.12 Qui ait illis: « Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
9.13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quæcumque volebant, sicut scriptum est de eo ». nota
9.14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. nota
9.15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
9.16 Et interrogavit eos: « Quid inter vos conquiritis? ».
9.17 Et respondit ei unus de turba: « Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
9.18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ».
9.19 Qui respondens eis dicit: « O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ».
9.20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
9.21 Et interrogavit patrem eius: « Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ». At ille ait: « Ab infantia;
9.22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ». nota
9.23 Iesus autem ait illi: « «Si potes!». Omnia possibilia credenti ».
9.24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: « Credo; adiuva incredulitatem meam ».
9.25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: « Mute et surde spiritus, ego tibi præcipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ».
9.26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: « Mortuus est! ». nota
9.27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
9.28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: « Quare nos non potuimus eicere eum? ». nota
9.29 Et dixit illis: « Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ».
9.30 Et inde profecti peragrabant Galilæam; nec volebat quemquam scire.
9.31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: « Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ». nota
9.32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
9.33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: « Quid in via tractabatis? ».
9.34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
9.35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ».
9.36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: nota
9.37 « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ».
9.38 Dixit illi Ioannes: « Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ».
9.39 Iesus autem ait: « Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
9.40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
9.41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. nota
9.42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
9.43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. nota
9.48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; nota
9.49 omnis enim igne salietur.
9.50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ».
9.(44) 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
9.(46) 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
10.1 Et inde exsurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbæ ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
10.2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. nota
10.3 At ille respondens dixit eis: « Quid vobis præcepit Moyses? ».
10.4 Qui dixerunt: « Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ».
10.5 Iesus autem ait eis: « Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
10.6 Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos. nota
10.7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit ad uxorem suam,
10.8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
10.9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
10.10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
10.11 Et dicit illis: « Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
10.12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur ».
10.13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
10.14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
10.15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ». nota
10.16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
10.17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: « Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? ».
10.18 Iesus autem dixit ei: « Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. nota
10.19 Præcepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ».
10.20 Ille autem dixit ei: « Magister, hæc omnia conservavi a iuventute mea ».
10.21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: « Unum tibi deest: vade, quæcumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ». nota
10.22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit mærens: erat enim habens possessiones multas.
10.23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: « Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ».
10.24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: « Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.
10.25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ».
10.26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: « Et quis potest salvus fieri? ». nota
10.27 Intuens illos Iesus ait: « Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ».
10.28 Cœpit Petrus ei dicere: « Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ». nota
10.29 Ait Iesus: « Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
10.30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
10.31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».
10.32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura: nota
10.33 « Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
10.34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ».
10.35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: « Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ». nota
10.36 At ille dixit eis: « Quid vultis, ut faciam vobis? ».
10.37 Illi autem dixerunt ei: « Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ».
10.38 Iesus autem ait eis: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ».
10.39 At illi dixerunt ei: « Possumus ». Iesus autem ait eis: « Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; nota
10.40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ».
10.41 Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
10.42 Et vocans eos Iesus ait illis: « Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
10.43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; nota
10.44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
10.45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ». nota
10.46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus sedebat iuxta viam mendicans.
10.47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare et dicere: « Fili David Iesu, miserere mei! ». nota
10.48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
10.49 Et stans Iesus dixit: « Vocate illum ». Et vocant cæcum dicentes ei: « Animæquior esto. Surge, vocat te ».
10.50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. nota
10.51 Et respondens ei Iesus dixit: « Quid vis tibi faciam? ». Cæcus autem dixit ei: « Rabboni, ut videam ».
10.52 Et Iesus ait illi: « Vade; fides tua te salvum fecit ». Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
11.1 Et cum appropinquarent Hierosolymæ, Bethphage et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis nota
11.2 et ait illis: « Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
11.3 Et si quis vobis dixerit: «Quid facitis hoc?», dicite: «Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc» ».
11.4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.
11.5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: « Quid facitis solventes pullum? ».
11.6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
11.7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
11.8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
11.9 Et qui præibant et qui sequebantur, clamabant: « Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! nota
11.10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ».
11.11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. nota
11.12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
11.13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
11.14 Et respondens dixit ei: « Iam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet ». Et audiebant discipuli eius. nota
11.15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; nota
11.16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. nota
11.17 Et docebat dicens eis: « Non scriptum est: «Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus»? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ». nota
11.18 Quo audito, principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
11.19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
11.20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. nota
11.21 Et recordatus Petrus dicit ei: « Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ».
11.22 Et respondens Iesus ait illis: « Habete fidem Dei! nota
11.23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: «Tollere et mittere in mare», et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
11.24 Propterea dico vobis: Omnia, quæcumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. nota
11.25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra ».
11.28 et dicebant illi: « In qua potestate hæc facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ». nota
11.29 Iesus autem ait illis: « Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate hæc faciam:
11.30 Baptismum Ioannis de cælo erat an ex hominibus? Respondete mihi ».
11.31 At illi cogitabant secum dicentes: « Si dixerimus: «De cælo», dicet: «Quare ergo non credidistis ei?»;
11.32 si autem dixerimus: «Ex hominibus?» ». Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
11.33 Et respondentes dicunt Iesu: « Nescimus ». Et Iesus ait illis: « Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam ». nota
11.(26) 27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores
12.1 Et cœpit illis in parabolis loqui: « Vineam pastinavit homo et circumdedit sæpem et fodit lacum et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. nota
12.2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ;
12.3 qui apprehensum eum cæciderunt et dimiserunt vacuum.
12.4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
12.5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam cædentes, alios vero occidentes.
12.6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: «Reverebuntur filium meum».
12.7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: «Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas».
12.8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
12.9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
12.10 Nec Scripturam hanc legistis: «Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; nota
12.11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris»? ».
12.12 Et quærebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
12.13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
12.14 Qui venientes dicunt ei: « Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Cæsari an non? Dabimus an non dabimus? ». nota
12.15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: « Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ».
12.16 At illi attulerunt. Et ait illis: « Cuius est imago hæc et inscriptio? ». Illi autem dixerunt ei: « Cæsaris ».
12.17 Iesus autem dixit illis: « Quæ sunt Cæsaris, reddite Cæsari et, quæ sunt Dei, Deo ». Et mirabantur super eo. nota
12.18 Et veniunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: nota
12.19 « Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
12.20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
12.21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;
12.22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
12.23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ».
12.24 Ait illis Iesus: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
12.25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
12.26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob»?
12.27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ».
12.28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: « Quod est primum omnium mandatum? ».
12.29 Iesus respondit: « Primum est: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, nota
12.30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua». nota
12.31 Secundum est illud: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum». Maius horum aliud mandatum non est ». nota
12.32 Et ait illi scriba: « Bene, Magister, in veritate dixisti: «Unus est, et non est alius præter eum;
12.33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine» et: «Diligere proximum tamquam seipsum» maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ». nota
12.34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: « Non es longe a regno Dei ». Et nemo iam audebat eum interrogare.
12.35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: « Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
12.36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: «Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis».
12.37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ». Et multa turba eum libenter audiebat. nota
12.38 Et dicebat in doctrina sua: « Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro nota
12.39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
12.40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ».
12.41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
12.42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
12.43 Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
12.44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ». nota
13.1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: « Magister, aspice quales lapides et quales structuræ ».
13.2 Et Iesus ait illi: « Vides has magnas ædificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ».
13.3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: nota
13.4 « Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? ».
13.5 Iesus autem cœpit dicere illis: « Videte, ne quis vos seducat.
13.6 Multi venient in nomine meo dicentes: «Ego sum», et multos seducent.
13.7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
13.8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terræ motus per loca, erunt fames; initium dolorum hæc. nota
13.9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis. nota
13.10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium.
13.11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
13.12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
13.13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
13.14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudæa sunt, fugiant in montes;
13.15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
13.16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
13.17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
13.18 Orate vero, ut hieme non fiat:
13.19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturæ, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. nota
13.20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
13.21 Et tunc, si quis vobis dixerit: «Ecce hic est Christus, ecce illic», ne credideritis.
13.22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
13.23 Vos autem videte; prædixi vobis omnia.
13.24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, nota
13.25 et erunt stellæ de cælo decidentes, et virtutes, quæ sunt in cælis, movebuntur.
13.26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. nota
13.27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
13.28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas.
13.29 Sic et vos, cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
13.30 Amen dico vobis: Non transiet generatio hæc, donec omnia ista fiant.
13.31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. nota
13.32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo neque Filius, nisi Pater.
13.33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
13.34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque præcepit, ut vigilaret.
13.35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
13.36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
13.37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ». nota
14.1 Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quærebant summi sacerdotes et scribæ, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
14.2 dicebant enim: « Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ».
14.3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. nota
14.4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: « Ut quid perditio ista unguenti facta est?
14.5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ». Et fremebant in eam. nota
14.6 Iesus autem dixit: « Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. nota
14.7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. nota
14.8 Quod habuit, operata est: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
14.9 Amen autem dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius ».
14.10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. nota
14.11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
14.12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: « Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ».
14.13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: « Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagœnam aquæ baiulans; sequimini eum
14.14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: «Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?».
14.15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ».
14.16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
14.17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.
14.18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: « Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ».
14.19 Cœperunt contristari et dicere ei singillatim: « Numquid ego? ».
14.20 Qui ait illis: « Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. nota
14.21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Væ autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ».
14.22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: « Sumite: hoc est corpus meum ». nota
14.23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. nota
14.24 Et ait illis: « Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. nota
14.25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ».
14.26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
14.27 Et ait eis Iesus: « Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: «Percutiam pastorem, et dispergentur oves». nota
14.28 Sed posteaquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam ». nota
14.29 Petrus autem ait ei: « Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ».
14.30 Et ait illi Iesus: « Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ».
14.31 At ille amplius loquebatur: « Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ». Similiter autem et omnes dicebant.
14.32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: « Sedete hic, donec orem ». nota
14.33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et cœpit pavere et tædere;
14.34 et ait illis: « Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ». nota
14.35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
14.36 et dicebat: « Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ». nota
14.37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: « Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
14.38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ». nota
14.39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
14.40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
14.41 Et venit tertio et ait illis: « Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
14.42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ».
14.43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
14.44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: « Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ».
14.45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: « Rabbi »; et osculatus est eum.
14.46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
14.47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
14.48 Et respondens Iesus ait illis: « Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? nota
14.49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturæ ».
14.50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
14.51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
14.52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit. nota
14.53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribæ.
14.54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
14.55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
14.56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
14.57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
14.58 « Nos audivimus eum dicentem: «Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum ædificabo» ». nota
14.59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
14.60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: « Non respondes quidquam ad ea, quæ isti testantur adversum te? ». nota
14.61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: « Tu es Christus filius Benedicti? ».
14.62 Iesus autem dixit: « Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus cæli ». nota
14.63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: « Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
14.64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ». Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
14.65 Et cœperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum cædere et dicere ei: « Prophetiza »; et ministri alapis eum cædebant. nota
14.66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
14.67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: « Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ».
14.68 At ille negavit dicens: « Neque scio neque novi quid tu dicas! ». Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
14.69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus cœpit dicere circumstantibus: « Hic ex illis est! ».
14.70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: « Vere ex illis es, nam et Galilæus es ».
14.71 Ille autem cœpit anathematizare et iurare: « Nescio hominem istum, quem dicitis! ».
14.72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: « Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ». Et cœpit flere.
15.1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
15.2 Et interrogavit eum Pilatus: « Tu es rex Iudæorum? ». At ille respondens ait illi: « Tu dicis ». nota
15.3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
15.4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: « Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ».
15.5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
15.6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
15.7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
15.8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut faciebat illis.
15.9 Pilatus autem respondit eis et dixit: « Vultis dimittam vobis regem Iudæorum? ».
15.10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
15.11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
15.12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: « Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum? ».
15.13 At illi iterum clamaverunt: « Crucifige eum! ». nota
15.14 Pilatus vero dicebat eis: « Quid enim mali fecit? ». At illi magis clamaverunt: « Crucifige eum! ».
15.15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
15.16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est prætorium, et convocant totam cohortem. nota
15.17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
15.18 et cœperunt salutare eum: « Ave, rex Iudæorum! », nota
15.19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
15.20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
15.21 Et angariant prætereuntem quempiam Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. nota
15.22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariæ locus.
15.23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit. nota
15.24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. nota
15.25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
15.26 Et erat titulus causæ eius inscriptus: « Rex Iudæorum ».
15.27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.
15.30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! ».
15.31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: « Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
15.32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ». Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
15.33 Et, facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
15.34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: « Heloi, Heloi, lema sabacthani? », quod est interpretatum: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ». nota
15.35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: « Ecce, Eliam vocat ».
15.36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: « Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ». nota
15.37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
15.38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. nota
15.39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: « Vere homo hic Filius Dei erat ». nota
15.40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
15.41 quæ, cum esset in Galilæa, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
15.42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
15.43 venit Ioseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
15.44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
15.45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
15.46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
15.47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
15.(28) 29 Et prætereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: « Vah, qui destruit templum et in tribus diebus ædificat;
16.1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
16.2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
16.3 Et dicebant ad invicem: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ».
16.4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
16.5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
16.6 Qui dicit illis: « Nolite expavescere! Iesum quæritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
16.7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: «Præcedit vos in Galilæam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis» ». nota
16.8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. nota
16.9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat septem dæmonia.
16.10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
16.11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
16.12 Post hæc autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;
16.13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
16.14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
16.15 Et dixit eis: « Euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ.
16.16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.
16.17 Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia eicient, linguis loquentur novis,
16.18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super ægrotos manus imponent, et bene habebunt ».
16.19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in cælum et sedit a dextris Dei.
16.20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
* 1:1-13 LTJ Opening passage connects Jesus to story of Israel. NAB Three preparatory events: 1. Appearance of John 2. Baptism of Jesus by John 3. Temptation of Jesus in desert
* 1:1 NIB Euangelion: preached message of salvation. Here written form is grounded on prior authoritative, apostolic oral transmission. NIB Wrede, Messianic Secret: Mark has confessional agenda to establish that Jesus is the Son of God, but he also has to explain how the Son of God came to be crucified. The scandal of the cross must be absorbed into the larger explanation of God's saving purposes. LTJ Cf. Mk 8:29 Peter recognizes Messiah; Mk 15:39 Centurion recognizes Son of God
* 1:2 NIB Mal 3:1 which depicts Elijah as forerunner of the Lord. See also Ex 23:20 See I am sending an angel before you
* 1:3 NIB Is 40:3 Road through desert prepared for exiles returning from Babylon. N.T.Wright on Romans (NIB X): The baptism of John is best understood as a new-exodus movement, gathering people in the wilderness and looking for signs of salvation.
* 1:6 NIB Cf. description of Elijah at IV Regum 1:8. NAB Cf. Mal 4:5-6 (3:23-24)
* 1:8-9 NIB Jesus baptized for forgiveness of sins? Cf. Mk 10:18 Call no one good but God
* 1:10-11 NIB vidit He saw; tu es You are. Only Jesus saw heaven open and heard voice.
* 1:11 NIB Cf. Ps 2:7 Filius meus es tu; Is 42:1, the First Servant Song. See also Is 63:11 With Moses he put his Holy Spirit in their midst.
* 1:12 LTJ expulit ekballei LTJ Same word used when Jesus drives out demons.
* 1:12-13 NIB This is a testing like Adam and Eve or exodus from Egypt. Jesus remains faithful to God and so wild animals are peaceful.
* 1:13 NAB Cf. Angel who guided Israelites in desert (Ex 14:19; Ex 23:20). Cf. Angel who supplied Elijah in desert (III Regum 19:5-7).
* 1:13 NAB Good and evil present with Jesus in the desert. His sustained obedience brings forth the new Israel of God there where Israel's rebellion had brought death and alienation.
* 1:13 NIB tentare peirasmos. For Mark this is a contest of strength, not moral temptation. Cf. Mk 14:38 Jesus tells disciples to pray that they be spared the time of trial.
* 1:15 LTJ appropinquavit engiken, eggus; LTJ near and here, making itself felt in actions and teaching of Jesus. RSV Cf. Mk 13:8 Birth-pangs of new age.
* 1:15 NAB Fulfillment, the nearness of the kingdom, and need for repentance.
* 1:15 UNK tempus kairos crucial moment
* 1:16-20 NIB Divine calling scenes. Cf. III Regum 19:19-20 Elisha called by Elijah hesitates to leave his parents.
* 1:22 NAB Notice no mention of content of the teaching. NIB Cf. Mk 11:28 By what authority?
* 1:23 RSV The spirit is said to be unclean because it separates men from the worship of God.
* 1:24 NAB Not a confession but attempt to control and deflect by use of proper name. Cf. Mk 3:12 Whenever unclean spirits saw him they would fall down and shout...but he told them not to tell; Mk 5:7 Demon, Legion, calls Jesus Son of God, but Jesus demands his name
* 1:25 UNK comminatus est epetimesen epi+timao rebuked
* 1:27 NIB potestatis 1. Power over Satan in desert 2. Power to make disciples respond immediately 3. Power to teach authoritatively 4. Power over unclean spirits.
* 1:32 RSV Sabbath ended at sundown.
* 1:35 NIB Geographical confusion; no desert near Capernaum.
* 1:38 UNK came [out from Capernaum]. Cf. Mk 2:1 He returned to Capernaum
* 1:40 NIB Ancient prayer formula, opposite of magic: 'If you choose, you can.'
* 1:41 NIB Impervious to ritual impurity
* 1:43 NIB comminatus est embrimaomai anger, displeasure, shaking head or snorting. What is Jesus angry about?
* 2:9-11 NIB Healing as evidence of authority to forgive. Common rule of argument: If greater, then certainly lesser. If Jesus does more difficult (heal) then his enemies have to concede his authority to do less difficult (forgive). NB: Both powers, healing and forgiveness, belong to God.
* 2:10 NAB Early public use of 'Son of Man' highly unlikely. Probably inserted by Mark for early Christians.
* 2:14 NIB Tax collectors in Capernaum. This implies a political boundary that was not present after 39 A.D.
* 2:15-17 NIB Only after Jesus establishes his authority to forgive and his power to heal does he reach out to outcasts and sinners. This gesture of forgiveness is as radical as previous forgiveness and healing. WLC Christology: In Jewish thought, conscious or deliberate sinners were irretrievably lost and therefore given up as dead. But J forgave them and welcomed them back to the fold, forgiveness that is the perogative of G only.
* 2:27 NAB Reaffirmation of divine intent of sabbath to benefit Israel as contrasted with restrictive Pharisaic tradition added to law. RSV Ex 23:12 Keep Sabbath that the son of maidservant and the alien may be refreshed; Dt 5:14 On Sabbath slaves should rest as you do
* 2:28 NIB Authority to determine sabbath observance and other religious practice is related to authority to forgive sins: It is the authority to determine what is sin in context of worship. Cf. Mk 11:16 where Jesus demonstrates his authority over Temple.
* 3:6 NIB Herod already has John in prison. Cf. Mk 1:14
* 3:12 NIB Cf. Mk 1:24. comminari epitimao rebuke also used to Peter at Mk 8:30
* 3:21 NIB Contrast between (a) conventional wisdom of family and experts; and (b) ordinary people who trust in presence of Jesus.
* 3:22 NIB Jerusalem scribes challenge Jesus' authority to heal. Cf. Mk 7:1 Challenge to his authority to teach.
* 3:27 UNK Cf. Is 49:24-25 Captives can be taken from a warrior and booty from a tyrant
* 3:35 NIB Cf. Mk 4:8 The ones who do will of God: Seed that falls on rich soil producing an hundredfold.
* 4:8 NIB Cf. Mk 3:35 Jesus' true family, the ones who do the will of God
* 4:11 LTJ mysterium musterion The mystery, meaning Jesus himself, attracts and repels.
* 4:12 NIB See Is 6:9-10 NIB Probably independent tradition in which Isaiah citation inserted as proof text. Addressed to outsiders, qui foris sunt. Cf. Mk 8:18, addressed to disciples.
* 4:13 NIB From this point in narrative disciples are frequently uncomprehending.
* 4:21 UNK modio peck, Roman dry measure
* 4:22 NIB This teaching is not for disciples alone. The light that comes, the kingdom, is for all. As in seed parables (Mk 4:26-34) what is small and hidden becomes visible to all.
* 4:24b-25" NIB Passive constructions suggest that God will increase the faith of those who pass it on, give it away.
* 4:35-41 RSV Jesus' authority extends to world of natural forces.
* 4:38 NIB Cf. Jonah 1:6
* 4:39 UNK comminatus est epetimesen epi+timao rebuked
* 4:40 NIB Cf. Mk 5:33 Fear of woman with blood
* 5:3 NIB Cf. Is 65:4-5 A people who provoke me, living among graves, eating swine's flesh
* 5:7 NIB Cf. Mk 1:24 Use of proper name for magical control
* 5:9 NIB Here Jesus controls demons by name. Roman Legio X, with a boar on its standad, was stationed in Decapolis after A.D. 6. In the story Jesus steps into gentile territory and a legion prostrates itself.
* 5:15 UNK Again, frightened by his power. Cf. Mk 4:41 Calming the sea; Mk 5:33 Woman with hemorrhage
* 5:19-20 NIB Cf. Namaan IV Regum 5:1-19
* 5:33 NIB Cf. Mk 4:40 Fear or awe of disciples after calming of storm. But see Mk 5:36 Jesus: Noli timere
* 5:37 NIB Cf. Elijah takes widow's son apart III Regum 17:17-24. Cf. Elisha and servant alone in room to restore Shunammite woman's son IV Regum 4:32-37. Christians do not base their faith in Jesus on miracle stories.
* 5:41 NAB egeirein arise. Same verb used of resurrection from dead. NIB However, since Jairus' daughter is simply resuming ordinary earthly, bodily existence this episode would lead to misunderstanding.
* 6:3 NAB Contrary to Jewish custom which calls a man the son of his father. As spoken by townsfolk it seems insulting, even suggesting Satan as source. Cf. Mk 3:22 He casts out devils by the devil. Also, the expression may reflect Mark's faith that Jesus is God's son.
* 6:13 RSV Cf. Is 1:6 From sole of foot to head there is no sound spot
* 6:15 NIB Mal 3:1; Mal 4:5-6
* 6:17-29 NAB Similarities between Herod's dealings with John and Pilot's dealings with Jesus: 1. Acknowledgment of holy man 2. Herodians hate John; Jewish leaders hate Jesus 3. Followers recover body
* 6:18 NIB Because legitimacy of Herodian rule was weak, questions about legality of marriage were as threatening to popular support as John's popularity with crowds.
* 6:34-44 NAB Feeding of Five Thousand NAB Cf. Mk 8:1-10 Feeding of Four Thousand. The first episode occurs in Jewish territory; the second in gentile territory. May be single incident remembered separately in Jewish Christian and Gentile Christian traditions.
* 6:34 NAB People in desert; a new Exodus. Jesus satisfies spiritual hunger by teaching. NIB Jesus as divine shepherd. Cf. Num 27:17 May the Lord set over the community a man that they be not like sheep without a shepherd
* 6:39 UNK Cf. Ps 22:1-2 LXX Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in pascuis virentibus me collocavit.
* 6:40 NAB Cf. Ex 18:21-25 Israelites encamped in desert
* 6:42 NAB Cf. Ex 16 Quail and manna in desert
* 6:48 NIB Passing by evokes Ex 33:19, 22 and suggests that 'ego sum' echoes divine self-revelation at Ex 3:14. Cf. Is 41:4; 41:10; 41:14
* 6:50 NAB Mark implies divinity. Cf. Ex 3:14; Is 41:4, 10, 14
* 7:1 NIB Jerusalem scribes challenge Jesus' teaching authority on grounds that he disregards traditions. Cf. Mk 3:22 Challenge to his healing authority. Cf. Mk 12:28-33 Priority of love commandments over ritual.
* 7:6 NAB Is 29:13
* 7:36 NAB Praedicare is verb used elsewhere in Mark for preaching Gospel.
* 7:37 NIB Is 35:5-6 In chapter about Israel's deliverance
* 8:1-9 NAB Cf. Mk 6:34:44 Feeding of 5000. NAB Two versions of feeding in wilderness may be single episode remembered in both Jewish Christian and Gentile Christian traditions. NIB Coming immediately after story of Syrophenoenician woman, this second version of feeding in wilderness could be taken by Mark's gentile readers as indication that crumbs left for them would be substantial.
* 8:11-12 NIB This passage originally belonged to tthe stream of pre-Markan Christian tradition that saw the pre-Easter life of Jesus as unmessianic, with faith arising only on the basis of the cross and resurrection. (NIB VIII p 295)
* 8:12 NIB Elliptical oath formula: If a sign be given,... Normally form would end with curse.
* 8:12 NIB 'This generation' reflects tradition of Israel in wilderness; evil generation murmured against God. Dt 32:20; Ps 94:10-11 LXX
* 8:15 RSV Leaven pervades and corrupts, like a settled conviction that affects all of life.
* 8:18 NIB Is 6:9-10 applied to disciples. Cf. Mk 4:12 addressed to outsiders.
* 8:19 NIB Knowledge does not create faith. Impossibility of understanding Jesus apart from cross?
* 8:22-26 NIB Healing in two parts seems to be comment on process required for disciples to understand.
* 8:30 NAB Popular perception of Jesus as one of prophets contrasted with disciples' understanding of discipleship. Jesus enjoins silence to avoid ambiguous contemporary notions. NIB Cf. Mk 3:12 comminari epetimesen epi+timao rebuke Used in response to demons. LTJ In spite of disciples' obtuseness, Peter's statement is correct, as far as it goes; but time is not right yet, more clarification required.
* 8:31 NIB Previously 'Filius hominis' encoded authority to forgive sins (Mk 2:10) and authority over sabbath (Mk 2:28). In Daniel (Dan 7:13-14) it refers to figure who ascends to divine throne, providing framework for understanding resurrection and return as judge. The figure in Daniel is identified with the righteous of Israel who suffer but will be vindicated. (Dan 7:27) Jesus as Filius hominis will actually experience their plight. NAB Cf. 1 Enoch and 4 Ezra. LTJ In Daniel Son of Man is heavenly figure; in other Aramaic usage it is a way of talking about any humble man. Thus it carries two meanings: Jesus is victor in cosmic combat against demons; but he is victim of evil men, liable to human suffering.
* 8:32 NIB increpare epitiman epi+timao rebuke
* 8:33 RSV Peter expresses obvious point that suffering Messiah is entirely contrary to expectations. Jesus sees that as continuation of temptation by Satan, attempts to distort the mission. LTJ 'Get behind' means follow.
* 8:33 UNK comminatus est epetimesen epi+timao rebuked
* 8:34-35 NIB Cf. Rom 12:1-2 Living sacrifice and renewed mind.
* 8:38 NIB Cf. Mk 13:11 Disciples brought before judges; Is 1:4, 20; Jer 3:3; Rom 1:16 Non erubesco evangelium
* 8:38 WW confundetur FUT PASSIVE he will be ashamed of
* 9:1-7 NAB Transfiguration provides counterbalance to passion predictions, giving select disciples insight into Jesus' divine glory.
* 9:2 NIB Cf. Dan 7:9; 12:3
* 9:3 NIB Three men thought to be alive in the presence of God: Enoch, Moses and Elijah. Cf. Dt 34:5-8 Moses' burial place not known; IV Regum 2:1-11 Elijah went to heaven in a whirlwind
* 9:4 NIB Booths from Feast of Tabernacles? Lev 23:43 Mosaic Tent of Meeting? Ex 33:7-11 LTJ Peter's fearful response is inadequate because 1. treats all three figures as equals? 2. attempts to institutionalize or ritualize?
* 9:6 NIB Cf. Ex 24:15-18 Glory of Lord in cloud on Mt Sinai; Dt 18:15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis; NAB Cf. Ex 40:34-35 Cloud covering meeting tent; III Regum 8:10 Cloud filled the Temple of Solomon
* 9:10-12 NIB Cf. Mal 4:5 NAB Rabbinical interpretations expected Elijah to return first. The disciples might think Jesus discussed that with Elijah and Moses. J's answer indicates that E had already returned. WLC Jews who accepted resurrection of the dead expected resurrection of all righteous at end of time, not resurrection of Messiah in history. Thus when J tells them to wait until resurrection of Son of Man, their thoughts turn to the end time, the coming of Elijah before the Day of the Lord.
* 9:11 NIB John identified with Elijah. For Mark John is forerunner of Jesus with no independent message, a proclaimer handed over to death. Markan John never recognizes or identifies Jesus as Messiah.
* 9:13 RSV Disciples try to use arguments rather than faith.
* 9:14 NIB Why stupefactus? Maybe something like Ex 35:29 Moses' face glowed after meeting Lord
* 9:22 UNK Cf. Mk 11:24 Withered fig tree: How to pray and have relationship with God in absence of Temple cult
* 9:26 NIB Like blind man at Mk 8:22-26 healing in two parts. But here second part seems to allude to suffering, death and resurrection.
* 9:28 NIB At this point in Gospel Jesus has always withdrawn by himself to pray. Mk 1:35; 6:46. So Jesus has very direct, unique relationship with God; but disciples seem to know nothing of prayer.
* 9:31 NIB Deepening separation from Jesus. Emerging fear and silence. Cf. Mk 16:8 Fearful women don't obey command to tell disciples that Jesus is risen.
* 9:36 NIB Socially invisible non-person to be received as Jesus by adult male disciples of famous teacher. NAB Jesus uses children as examples of poor in spirit, the lowly.
* 9:41 NIB skandalizo cause to stumble loss of faith
* 9:43 NAB Quoting Is 66:24. Are repetitions at Mk 9:45 and Mk 9:47 scribal additions? NIB Cf. Sir 7:19 Humble your pride because what awaits man is worms; Judith 16:21
* 9:48 NIB igne salietur Preservation of integrity and faith through necessary tests or trials. NAB Cf. Lev 2:13
* 10:2 NIB Jesus is in Herodian Perea east of the Jordan. Herod Antipas, who married Herodias after her divorce, imprisoned John, probably at Machaerus in Perea, over just such questions. Also, divorce was common among occupying Romans.
* 10:6 NIB Marriage grounded in God's creative love not law.
* 10:15 NIB This refers to absolute dependence of children on father in ancient world, not notions of childhood innocence and simplicity in modern world. Children are examples of poor in spirit who are blessed.
* 10:18 NIB Cf. Mk 1:8-9 Jesus baptized for forgiveness of sins?
* 10:21 NIB Wealth, with complex socioeconomic responsibilities, status and power, is not child-like. Cf. St. Francis of Assisi; Mk 12:44 Widow's mite was her whole livelihood
* 10:26 NIB Disciples are shocked because prosperity was often understood to be a sign of divine favor. NAB Cf. Is 3:10 Happy the just; Ps 127:1-4 LXX Happy home of the just
* 10:28 NIB Cf. Mk 12:44
* 10:32 RSV A vivid picture of Jesus' resolute demeanor despite suffering awaiting him. NIB praecedere proago go before Cf. Mk 14:28 Jesus will go before them to Galilee.
* 10:35 WW petiverimus FUTP ACT petere
* 10:39 NIB Suffering of Jesus as pattern in which followers participate. NAB A share in the glory necessitates a share in the suffering. Cup as destiny assigned by God. Cf. Ps 10:7 LXX.
* 10:43-44 NIB Emphasis on service is reversal of typical apocalyptic visions, which depict suffering righteous triumphing over persecutors. Cf. Dan 7:27. Cf. Mk 12:28-33 Greatest commandments
* 10:45 NIB Jesus' death as ransom, liberation from slavery, victory over sin and evil. This makes sense of Jesus' healings and exorcisms. Cf. Mk 15:6-15 Barabbas saved by death Jesus. On other hand, Jesus' death is covenant offering or covenant sacrifice leading to new relationship with God (Mk 14:24). For sacrificial understanding of Jesus' death see Rom 3:24-26; Gal 2:20; 1cor 6:20; 1cor 7:23. Cf. Is 53:10-12.
* 10:47 NIB Now that Jesus is approaching Jerusalem, the imagery of Zion's king approaching the temple can be invoked.
* 10:50 UNK Cf. Mk 14:52 Youth throws away garment to run away from Jesus
* 11:1-11 RSV Jesus dramatizes his offer of himself as messiah, putting his emphasis on humility. Like a parable, his action must be understood and accepted.
* 11:9-10 MR Cf. Ordo Missae Sanctus (MR 1043ff)
* 11:9-10 NIB Cf. Pilgrimage psalms Ps 117:26 LXX; Ps 148:1 LXX. Unlike Matthew, Mark doesn't use Zech 9:9, which suggests entry of victorious king. Mark suggests that Jesus entered with jubilant pilgrams.
* 11:11 NIB Jesus, whose only activity in Jerusalem is teaching, has taken over area his religious opponents claimed for their own.
* 11:14 NAB Parable in action representing Jesus' judgement on barren Israel and the fate of Jerusalem for failing to receive his teaching. Cf. Is 34:4 Skies roll up like scroll, hosts shall fall like leaves from fig tree.
* 11:15 WLC Cf. Zech 14:21 et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo
* 11:16 NIB This indicates Jesus' authority over Temple. Cf. Mk 2:28 where Jesus established his authority over Sabbath.
* 11:17 NIB Cf. Is 56:7 and Jer 7:11
* 11:20 NIB Framing narrative about Temple between narrative of ficum aridam suggests same fate for Temple.
* 11:22 NIB Jesus' sayings about access to God without withered fig of Temple cult. God is willing and able to answer prayers of faithful who forgive as they are forgiven. Thus stage is set for Jesus' prayer during the passion; he does not die because God is unable or unwilling to save him.
* 11:24 UNK Cf. Mk 9:22 If you can!? Everything is possible to one with faith. Cf. Ps 9:11 Non dereliquisti quaerentes te, Domine.
* 11:28 NIB Cf. Mk 1:22 Teaching with astonishing authority in Capernaum, quasi potestatem habens
* 11:33 NAB Cf. Mt 21:27 NAB Leaders are incapable of answering with authority, they forfeited their authority; therefore Jesus need not justify his authority to them. NIB Leaders who set a trap have themselves fallen into one. Their failure to answer leaves Jesus free to respond in kind.
* 12:1-9 NIB Cf. Is 5:1-7 NIB Original parable probably lacked Isaiah allusion.
* 12:10 NIB Cf. Ps 117:22-23 LXX
* 12:14 NIB Question of tribute, paying what's due, immediately following story about giving fruit of vineyard to owner, God.
* 12:17 NIB What belongs to God? Cf. e.g. Mk 12:28-34 on commands to love God and neighbor.
* 12:18 NIB Parable of vineyard at beginning of chapter prepares readers for Jesus' death; this dispute prepares them for resurrection. Cf. I Cor 15:12ff
* 12:29 NIB Dt 6:4-5 Shema; Cf. Rom 3:30 unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
* 12:30 MR Cf. Offertory: divinitatis esse consortes (MR 1031).
* 12:30 MR Cf. Quid retribuam (MR 1128)
* 12:30 NIB Cf. Mk 10:42-45 Service required from disciples.
* 12:30 UNK The most important commandments say: 1. Return God's love; and 2. Pass it on to others. We should love like God.
* 12:31 NIB Cf. Lev 19:18
* 12:33 NIB After withered fig and parable of vineyard, this scribe confirms that new Christian community can carry out the will of God without the Temple cult. Cf. Mk 7:1-16 Ritual purity.
* 12:37 NIB Title 'Son of David' cannot be taken to mean simply lineal descendant. NAB David himself seems to attest the transcendant origin of Messiah.
* 12:38-40 NIB Contrast behavior required of disciples. Mk 6:7-11 take nothing for journey; Mk 9:33-35 first shall be last and servant of all; Mk 10:42-45 greatest is servant of all.
* 12:44 NIB Widow is willing to give all to God, like disciples (Mk 10:28-31), but unlike the wealthy young man (Mk 10:17-22)
* 13:3 ICSB J shows his opposition to corruption by standing over against Temple.
* 13:8 RSV dolor birth-pangs Beginning of new age announced at beginning of Jesus' ministry (Mk 1:15), fully realized after period of witness.
* 13:9-13 NIB Private instruction on discipleship, how to conduct themselves in turmoil: Be suffering servants who preach the gospel. Cf. Mk 8:38 Don't be ashamed.
* 13:19 NIB Cf. Dan 12:1 Unprecedented severity of end time.
* 13:24 NIB Cf. Is 13:10 Theophany causes turmoil in nature.
* 13:26 NAB Cf. Mk 14:62 Response to high priest; Dan 7:13-14 Son of Man on clouds of heaven. For cloud as sign of presence of divinity see e.g. Ex 34:5 Renewal of the tablets; Lev 16:2 Presence inside sanctuary with ark; Num 11:25 Seventy elders.
* 13:31 NIB Eternal word: Christology. Cf. Is 40:8 Word of God lasts forever; Is 51:6 Salvation and justice of God last forever.
* 13:37 NIB Cf. Mt 25:13 Ten Virgins
* 14:3 NIB Anointing J with whole costly jar is a prophetic action.
* 14:5 NIB Prophetic recognition by outsider juxtaposed with betrayal by insider. She will be remembered for honoring Jesus (Mk 14:9), but Judas will be remembered as archtypical traitor (Mk 14:10)
* 14:6 NIB Bonus opus kalon ergon Good work, same expression used for pious almsgiving of kind mentioned by others. Giving all perfume is like widow who gives all (Mk 12:42-44) Anointing his head suggests Davidic kingship, but Jesus' remarks emphasize suffering and death.
* 14:7 NIB Cf. Dt 15:11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
* 14:10 NIB M doesn't explain motivation or give any reason.
* 14:20-21 NIB Cf. Ps 40:10 LXX Friend who eats bread becomes enemy
* 14:22 MR Cf. Qui pridie (MR 1101ff)
* 14:23-25 NIB Cf. Is 25:6-8 Feast for all nations; Is 55:1-2 Come without paying and drink wine; Is 65:13-14 My servants shall drink wine
* 14:24 RSV Jesus' blood as mediating reality in new relationship between God and man. NIB Jesus' death as covenant offering. Cf. Mk 10:45 Jesus' death as ransom.
* 14:27 NAB Zac 13:7
* 14:28 NIB praecedere proago go before. Cf. Mk 10:32 Final passion prediction on road to Jerusalem; Mk 16:7 Angel at tomb tells women to remind disciples that Jesus promised to go before them.
* 14:32-42 NIB Gethsemane: 1. Powerful Son of Man will submit to will of God; 2. Disciples' confidence in their own power fails.
* 14:34-37 NIB Like psalm of lamentation by righteous man: anguish, acknowledgment of God's power, acceptance of God's will, abandonment by friends. Christology: Jesus' suffering is real.
* 14:36 UNK What does it mean to love and trust God, per 1st commandment? omnia tibi possibilia sunt sed non quod ego volo sed quod tu. NIB Cf. Heb 5:7-10 Jesus prayed to be spared but learned obedience.
* 14:38 NIB Cf. Mk 1:13 tentare peirasmos Testing by Satan.
* 14:48 NIB Cf. Is 53:12 Suffering servant numbered among transgressors
* 14:52 NIB Throw away garment to run away from Jesus. Cf. Mk 10:50 Blind Bartimaeus threw away his cloak to follow Jesus.
* 14:58 WLC In Jewish literature of J's day G is identified as the one who built the temple and who threatens to destroy it. In Dead Sea Scrolls the Messiah is called Son of God, who will build the temple (4Q174).
* 14:60-61 NIB Cf. Mk 15:2-5 Jesus does not answer Pilate; Is 53:7 He opened not his mouth
* 14:62 NAB Cf. Ps 109:1 LXX Sit at my right hand, the enthronement of Jesus as judge in transcendant glory of God's kingdom; NIB Cf. Mk 13:26 which also echoes Dan 7:13
* 14:65 NIB Cf. Mk 15:17-19 Jesus abused by Romans; Is 50:6-7 Servant beaten and spit upon. Romans mock him as king (Mk 15:18); Jews mock him as prophet.
* 15:2-5 NIB Cf. Mk 14:60-61 Jesus does not answer Sanhedren; Is 53:7 He opened not his mouth
* 15:13 RSV According to Jewish law, a religious curse was implicit in crucifixtion. See Dt 21:23
* 15:16-19 NIB Cf. Mk 14:65 Jesus abused by Sanhedrin; Is 50:6-7 He opened not his mouth
* 15:18 NIB Romans mock him as king; Jews mock him as prophet (Mk 14:65)
* 15:21 NIB Cf. Rom 16:13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
* 15:23 NIB Cf. Prov 31:6-7 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.
* 15:24 NIB Ps 21:19 LXX Casting lots
* 15:34 NIB Jesus prays Ps 21:2 LXX. Should we supply the later words of confidence in divine vindication (Ps 21:23-32)? Or is Jesus simply identified completely with the suffering righteous?
* 15:36 NIB Cf. Ps 68:22 LXX Offered sour wine
* 15:38 NIB Torn inner veil? God no longer present in Holy of Holies? Holy of Holies now open to all? (RSV Cf. Heb 10:19-20 By his death Jesus achieved unhindered access for all.) Torn outer veil with zodiac symbols on it? Prelude to divine theophany and centurion's confession?
* 15:39 NAB The end circles back to beginning, Mk 1:1; the centurion is the firstfruit of passion and death of Jesus. NIB Now that we know the whole story, now that we have seen the cross, the title Son of God is appropriate.
* 16:7 NIB Cf. Mk 14:28 Jesus will go before them to Galilee. By returning to site of Jesus' early ministry, the end circles back to beginning.
* 16:8 NAB Mark's composition ends abruptly here. NIB The fulfilled promise remains offstage. Mark has insisted that the cross is the way to life. He does not compromise the paradox of suffering service by producing a glorious triumph at the end.
SRC | Description |
---|---|
ICSB | Ignatius Catholic Study Bible 2001 |
LTJ | Luke Timothy Johnson |
MR | Missale Romanum 1962 |
NAB | New American Bible 1986 |
NIB | New Interpreters Bible 1994 |
RSV | Oxford Annotated Revised Standard Version, 1977 |
UNK | UNK |
WLC | Wiliam Lane Craig 2010 |
WW | William Whitaker's WORDS |